13

1erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus

2ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos

3tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos

4et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum

5et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio

6et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu

7qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei

8resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide

9Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum

10dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas

11et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret

12tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini

13et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam

14illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt

15post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite

16surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite

17Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea

18et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto

19et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum

20quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam

21et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta

22et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas

23huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum

24praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel

25cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere

26viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est

27qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt

28et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum

29cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento

30Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his

31qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem

32et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est

33quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te

34quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia

35ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem

36David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem

37quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem

38notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari

39in hoc omnis qui credit iustificatur

40videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis

41videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis

42exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec

43cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei

44sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini

45videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes

46tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes

47sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae

48audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam

49disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem

50Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis

51at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium

52discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto