academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER GENESIS (GENESIS)
  • 1.Mose 10

10

1hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium

2filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras

3porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma

4filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

5ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis

6filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan

7filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan

8porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra

9et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino

10fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar

11de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale

12Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna

13at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim

14et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum

16et Iebuseum et Amorreum Gergeseum

17Eveum et Araceum Sineum

18et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum

19factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa

20hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis

21de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore

22filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram

23filii Aram Us et Hul et Gether et Mes

24at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber

25natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan

26qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare

27et Aduram et Uzal Decla

28et Ebal et Abimahel Saba

29et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan

30et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem

31isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis

32hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium