academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER GENESIS (GENESIS)
  • 1.Mose 15

15

1his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis

2dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer

3addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit

4statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem

5eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum

6credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam

7dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam

8at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam

9respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam

10qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit

11descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram

12cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum

13dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis

14verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia

15tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona

16generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus

17cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas

18in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten

19Cineos et Cenezeos et Cedmoneos

20et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque

21et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos