academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER GENESIS (GENESIS)
  • 1.Mose 16

16

1igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar

2dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti

3tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem

4qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam

5dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te

6cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit

7cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur

8dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio

9dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius

10et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine

11ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam

12hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula

13vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me

14propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad

15peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel

16octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem