academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER GENESIS (GENESIS)
  • 1.Mose 29

29

1profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem

2et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur

3morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent

4dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran

5quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus

6sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo

7dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite

8qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges

9adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat

10quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur

11et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit

12et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo

13qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris

14respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius

15dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias

16habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel

17sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu

18quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis

19respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me

20servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine

21dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam

22qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias

23et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum

24dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam

25et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi

26respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias

27imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis

28adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem

29cui pater servam Balam dederat

30tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis

31videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente

32quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus

33rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon

34concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi

35quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere