academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER GENESIS (GENESIS)
  • 1.Mose 40

40

1his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo

2iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus

3misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph

4at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur

5videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi

6ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes

7sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra

8qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis

9narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem

10in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere

11calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni

12respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt

13post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras

14tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere

15quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum

16videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum

17et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo

18respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt

19post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas

20exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis

21restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum

22alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur

23et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui