academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER GENESIS (GENESIS)
  • 1.Mose 41

41

1post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium

2de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus

3aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus

4devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao

5rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae

6aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur

7devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem

8et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur

9tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum

10iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum

11ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum

12erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia

13audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce

14protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei

15cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere

16respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni

17narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis

18et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant

19et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim

20quae devoratis et consumptis prioribus

21nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus

22vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae

23aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula

24quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat

25respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni

26septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt

27septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis

28qui hoc ordine conplebuntur

29ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti

30quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram

31et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo

32quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur

33nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti

34qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis

35qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus

36et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia

37placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius

38locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit

39dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero

40tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam

41dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti

42tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit

43fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti

44dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti

45vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti

46triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti

47venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti

48omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est

49tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet

50nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos

51vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei

52nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae

53igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto

54coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis

55qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite

56crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames

57omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent