academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER GENESIS (GENESIS)
  • 1.Mose 42

42

1audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis

2audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia

3descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto

4Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali

5ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan

6et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui

7et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria

8et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis

9recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis

10qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos

11omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali

12quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis

13et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super

14hoc est ait quod locutus sum exploratores estis

15iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus

16mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis

17tradidit ergo eos custodiae tribus diebus

18die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo

19si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras

20et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat

21et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio

22e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur

23nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos

24avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos

25tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita

26at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt

27apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi

28dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus

29veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes

30locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae

31cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias

32duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan

33qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite

34fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam

35his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus

36dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt

37cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam

38at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos