academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • II Regum (2Samuel)
  • 2.Sam 1

1

1Factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos

2in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit

3dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israhel fugi

4et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt

5dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius

6ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei

7et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsum

8dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum

9et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est

10stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc

11adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo

12et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israhel quod corruissent gladio

13dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenae amalechitae ego sum

14et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini

15vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est

16et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini

17planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius

18et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro Iustorum

19incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes

20nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum

21montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo

22a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis

23Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores

24filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro

25quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus est

26doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum

27quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica