academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • VERBA DIERUM (1CHRONIK/1CHRONICLES)
  • 1.Chr 1

INCIPIT LIBER DABREIAMIN ID EST VERBA DIERUM QUI GRAECE DICITUR PARALIPOMENON

1

1Adam Seth Enos

2Cainan Malelehel Iared

3Enoch Matusale Lamech

4Noe Sem Ham et Iafeth

5filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras

6porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma

7filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

8filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan

9filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan

10Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra

11Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim

12Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

13Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth

14Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum

15Evheumque et Aruceum et Asineum

16Aradium quoque et Samareum et Ematheum

17filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch

18Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber

19porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan

20Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare

21Aduram quoque et Uzal et Decla

22Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon

23et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan

24Sem Arfaxad Sale

25Heber Phaleg Raau

26Serug Nahor Thare

27Abram iste est Abraham

28filii autem Abraham Isaac et Ismahel

29et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam

30Masma et Duma Massa Adad et Thema

31Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis

32filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan

33filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae

34generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel

35filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core

36filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech

37filii Rauhel Naath Zara Samma Maza

38filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan

39filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna

40filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison

41filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan

42filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran

43isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba

44mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra

45cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum

46obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith

47cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca

48sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est

49mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor

50sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab

51Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth

52dux Oolibama dux Hela dux Phinon

53dux Cenez dux Theman dux Mabsar

54dux Magdihel dux Iram hii duces Edom