1respondens autem Iob dixit
2ergo vos estis soli homines
et vobiscum morietur sapientia
3et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum
quis enim haec quae nostis ignorat
4qui deridetur ab amico suo sicut ego
invocabit Deum et exaudiet eum
deridetur enim iusti simplicitas
5lampas contempta apud cogitationes divitum
parata ad tempus statutum
6abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum
cum ipse dederit omnia in manibus eorum
7nimirum interroga iumenta et docebunt te
et volatilia caeli et indicabunt tibi
8loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
9quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
10in cuius manu anima omnis viventis
et spiritus universae carnis hominis
11nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
12in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
13apud ipsum est sapientia et fortitudo
ipse habet consilium et intellegentiam
14si destruxerit nemo est qui aedificet
et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
15si continuerit aquas omnia siccabuntur
et si emiserit eas subvertent terram
16apud ipsum est fortitudo et sapientia
ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
17adducit consiliarios in stultum finem
et iudices in stuporem
18balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
19ducit sacerdotes inglorios
et optimates subplantat
20commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
21effundit despectionem super principes
et eos qui oppressi fuerant relevans
22qui revelat profunda de tenebris
et producit in lucem umbram mortis
23qui multiplicat gentes et perdet eas
et subversas in integrum restituet
24qui inmutat cor principum populi terrae
et decipit eos ut frustra incedant per invium
25palpabunt quasi in tenebris et non in luce
et errare eos faciet quasi ebrios