academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 50,15

50

1VICTORI CANTICUM DAVID

2CUM VENISSET AD EUM NATHAN PROPHETA QUANDO INGRESSUS EST AD BETHSABEE

3Miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas

4multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me

5quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper

6tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris

7ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea

8ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi

9asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor

10auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti

11absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele

12cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis

13ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me

14redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me

15docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur

16libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam

17Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam

18non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet

19sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies

20benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem

21tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos