- Share on Facebook
- Twitter verse
- LIBER EXODI (EXODUS)
- 2.Mose 40,6
40
1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
3et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
4et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
5et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
6et ante illud altare holocausti
7labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
8circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
9et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
10altare holocausti et omnia vasa eius
11labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
12adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
13indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
14fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
15igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
16erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
17et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
18posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
19cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
20posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
21ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
22posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
23locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
24posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
25et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
26posuit et tentorium in introitu tabernaculi
27et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
28labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
29laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
30cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
31erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
32operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
33nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
34si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
35si pendebat desuper manebant in eodem loco
36nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas
EXPLICIT LIBER ELLESMOTH ID EST EXODUS