academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER NUMERORUM (NUMERI/NUMBERS)
  • 4.Mose 1

INCIPIT LIBER VAIEDABBER ID EST NUMERI

1

1Locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens

2tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini

3a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron

4eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis

5quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur

6de Symeon Salamihel filius Surisaddai

7de Iuda Naasson filius Aminadab

8de Isachar Nathanahel filius Suar

9de Zabulon Heliab filius Helon

10filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur

11de Beniamin Abidan filius Gedeonis

12de Dan Ahiezer filius Amisaddai

13de Aser Phegihel filius Ochran

14de Gad Heliasaph filius Duhel

15de Nepthali Ahira filius Henan

16hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel

17quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine

18et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra

19sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai

20de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum

21quadraginta sex milia quingenti

22de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum

23quinquaginta novem milia trecenti

24de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent

25quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta

26de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

27recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti

28de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent

29recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti

30de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

31quinquaginta septem milia quadringenti

32de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

33quadraginta milia quingenti

34porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere

35triginta duo milia ducenti

36de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

37triginta quinque milia quadringenti

38de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

39sexaginta duo milia septingenti

40de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

41quadraginta milia et mille quingenti

42de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

43quinquaginta tria milia quadringenti

44hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum

45fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere

46sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta

47Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis

48locutusque est Dominus ad Mosen dicens

49tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel

50sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur

51cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur

52metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum

53porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii

54fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Mosi