academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 10

10

1iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit

2secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes

3rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium

4in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam

5in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum

6omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae

7odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium

8regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos

9avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis

10nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua

11omnis potentatus brevis via

12brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur

13cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes

14initium superbiae hominis apostatare a Deo

15quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem

16propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem

17sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis

18radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus

19terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum

20arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra

21perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu

22non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum

23semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini

24in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius

25gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est

26non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem

27magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum

28servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur

29noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae

30melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem

31fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum

32peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam

33pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam

34qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur