academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 11

11

1sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet

2non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo

3brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius

4in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius

5multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema

6multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum

7priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste

8priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui

9de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas

10fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris

11est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat

12est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate

13et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum

14bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt

15[ ]

16[ ]

17datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum

18est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius

19in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus

20et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis

21sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce

22ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo

23facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem

24benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat

25ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona

26ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor

27in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum

28quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas

29malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius

30ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir

31non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi

32sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui

33bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam

34ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur

35adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum

36admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis