academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 12

12

1si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa

2benefac iusto et invenies retributionem magnam et si non ab ipso certe a Domino

3non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus

4da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae

5da bono et non receperis peccatorem

6benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit

7nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam

8non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus

9in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus est

10non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius

11et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo

12non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris

13quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius

14una hora tecum permanebit si autem declinaveris non subportabit

15in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam

16in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine

17si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem

18in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas

19caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans commutabit vultum suum