academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 15

15

1qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam

2et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum

3cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur

4et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos

5et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum

6iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum

7homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo

8viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei

9non est speciosa laus in ore peccatoris

10quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi

11non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris

12non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii

13omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum

14Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui

15adiecit mandata et praecepta sua

16si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere

17adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam

18ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi

19quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione

20oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis

21nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi

22non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium