academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 19

19

1operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet

2vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos

3et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius

4qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur

5qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam

6qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur malitia denotabitur

7ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis

8amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare

9audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper

10audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet

11a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis

12sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti

13corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere

14corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret

15corripe amicum saepe enim fit commissio

16et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo

17quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris

18et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis

19et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia

20est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia

21melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi

22est sollertia certa et ipsa iniqua

23et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo

24et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est

25et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet

26ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus

27amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo

28est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens