academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 22

22

1in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius

2de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus

3confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet

4filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris

5patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur

6musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia

7qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam

8qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno

9qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic

10super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus

11modicum plora supra mortuum quoniam requievit

12nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui

13luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum

14cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris

15serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius

16deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius

17super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus

18harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium

19loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii

20cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur

21sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt

22sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit

23sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper

24pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum

25mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam

26ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum

27si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus

28fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris

29in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis

30ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae

31amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo

32omnis qui audiet cavebit se ab eo

33quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me