academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 23

23

1domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis

2quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum

3et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus

4Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum

5extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me

6aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me

7DOCTRINA ORIS Doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis

8in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo

9iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa

10nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis

11sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur

12vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga

13et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter

14et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius

15est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob

16etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt

17indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati

18memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis

19ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas

20homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur

21duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem

22anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat

23et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem

24homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo

25omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt

26tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus

27et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum

28et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes

29Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia

30hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur

31et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei

32sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio

33primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi

34haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur

35non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum

36derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur

37et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini

38et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo