academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 24

24

1SAPIENTIAE LAUS

Sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur

2et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur

3in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur

4in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens

5ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam

6ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram

7ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis

8gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi

9et in omni terra steti et in omni populo

10et in omni gente primatum habui

11et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor

12tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo

13et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis ede radices

14ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi

15et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea

16et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea

17quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion

18et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho

19quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis

20sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris

21et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus

22ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae

23ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis

24ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei

25in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis

26transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini

27spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea super mel et favum

28memoria mea in generatione saeculorum

29qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient

30qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt

31qui elucidant me vitam aeternam habebunt

32haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio veritatis

33legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis

34posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum

35qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum

36qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis

37qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiae

38qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam

39a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna

40ego sapientia effudi flumina

41ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso

42dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus mei fructum

43et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare

44quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo

45penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo

46adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum

47videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem