academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 26

26

1mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex

2mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit

3pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis

4divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris

5a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit

6delatura civitatis et collectio populi

7et calumniam mendacem super mortem omnia gravia

8dolor cordis et luctus mulier zelotypa

9in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans

10sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem

11mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur

12fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur

13in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se

14ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit

15sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat

16gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit

17disciplina illius datus Dei

18mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae

19gratia super gratiam mulier sancta et pudorata

20omnis autem ponderatio non est digna continentis animae

21sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius

22lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem

23columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris

24fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae

25in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit

26vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus

27et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam

28duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae