academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 30

30

1DE FILIIS

Qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo

2qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur

3qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo

4mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se

5in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis

6reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam

7pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius

8equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit praeceps

9lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te

10non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui

11non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius

12curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae

13doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas

14melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia

15salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus

16non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium

17melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor perseverans

18bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro

19quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur

20sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis

21videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans

22tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo

23iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas

24miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te

25multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa

26zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus

27splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt