academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 3

3

1filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio

2iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis

3Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios

4qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illisin oratione dierum exaudietur

5et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam

6qui honorat patrem iucundabitur in filiis

7qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabitmatri

8qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt

9in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum

10ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet

11benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta

12ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio

13gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore

14fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius

15et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione

16nam pro peccato matris restituetur tibi bonum

17et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata

18quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem

19fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris

20quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam

21quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur

22altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus

23non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis

24in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus

25plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi

26multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum

27cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit

28cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur

29cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum

30synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur

31cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam

32sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit

33ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis

34et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum