academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 32

32

1rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis

2curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe

3ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis

4loquere maior natu decet enim te

5primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica

6ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua

7gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini

8sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino

9audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia

10adulescens loquere in tua causa vix

11si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum

12in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens

13in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris

14ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia

15et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude

16et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo

17et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis

18qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem

19qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea

20qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent

21peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem

22vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem

23etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur

24fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis

25in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum

26et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende

27in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum

28qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur