academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 33

33

1timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis

2sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis

3homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis

4qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit

5praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius

6equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit

7quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole

8a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum custodiente

9et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam

10ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam

11in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit vias eorum

12et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum

13quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere

14omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum

15contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum

16et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores

17in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular

18respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam

19audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite

20filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis

21dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro

22melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum

23in omnibus operibus tuis praecellens esto

24ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam

25cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo

26operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem

27iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduae

28servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet

29multam enim malitiam docuit otiositas

30in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave

31si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum

32si laeseris illum iniuste

33et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis