academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 35

35

1qui conservat legem multiplicat orationem

2sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate

3et deprecatio recedere ab iniustitia

4[ ]

5[ ]

6non apparebis ante conspectum Dei vacuus

7haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt

8oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi

9sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus

10bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum

11in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas

12da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum

13quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi

14noli offerre munera prava non enim suscipiet illa

15et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae

16non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet

17non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus

18nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio

19a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis

20qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit

21oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus

22et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum

23et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet

24donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius

25donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua

26speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis