academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 37

37

1omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem

2sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur

3o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius

4sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit

5sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum

6non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis

7noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium

8omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso

9a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit

10ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi

11bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat

12cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis

13cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere

14cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio

15cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei

16cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi

17et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo

18anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum

19et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam

20ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile

21verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua

22vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est

23qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur

24non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est

25est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis

26vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt

27vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt

28vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt

29sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum

30fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem

31non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet

32noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam

33in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera

34propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam