academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 39

39

1sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit

2narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit

3occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur

4in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis apparebit

5in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus temptavit

6cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur

7aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur

8si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae replebit illum

9et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino

10ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur

11ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur

12conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur

13non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem

14sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia

15si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi

16adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum

17in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate

18quasi libanus odorem suavitatis habete

19florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis

20date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione

21opera Domini universa bona valde

22in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum

23quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius

24opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius

25a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius

26non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur

27benedictio illius quasi fluvius inundavit

28et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit

29quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius

30bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala

31initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum

32haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur

33sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua

34in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent

35ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata sunt

36bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios

37in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum

38propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi

39omnia opera Domini bona et omne opus hora sua subministrabit

40non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur

41et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini