academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 40

40

1occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium

2cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis

3residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere

4ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio

5et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius

6modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus

7conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem

8cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum

9ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella

10super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus

11omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur

12omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit

13substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt

14in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent

15nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant

16viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur

17gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet

18vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum

19fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur

20vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae

21tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis

22gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis

23amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro

24fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit

25aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum

26facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini

27non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium

28timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum

29fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere

30vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis

31vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se

32in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit