academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 44

44

1LAUS PATRUM

Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua

2multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo

3dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum

4et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima verba

5in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura

6homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis

7omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus

8qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum

9et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis

10sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non defuerunt

11et cum semine ipsorum perseverat bona

12hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum

13et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur

14corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes

15sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet ecclesia

16Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam

17Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio

18ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium

19testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro

20Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo

21in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis

22ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum

23et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae

24et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius

25benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput Iacob

26agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim

27et conservavit illis homines misericordiae invenientes gratiam in oculis omnis carnis