academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 46

46

1fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum

2maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel

3quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas

4quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit

5aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo

6invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis

7impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios

8ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes

9et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae

10et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel

11et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem

12ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo

13et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino

14ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo

15et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria

16dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua

17in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta

18et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis

19et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati

20et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam

21et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim

22et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo

23et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis