- Share on Facebook
- Twitter verse
- LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
- Sir 47
47
1post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David
2et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel
3cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua
4numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
5in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae
6ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae
7sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae
8conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum
9in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae
10de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam
11et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos
12et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem
13Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel
14post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum
15Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua
16et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua
17et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua
18in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae
19et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel
20collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum
21et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore
22dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
23ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum
24Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
25dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
26et finem habuit Salomon cum patribus suis
27et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
28et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo
29et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum
30valde averterunt illos a terra sua
31et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos