academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 49

49

1memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus pigmentarii

2in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini

3ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis

4et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum corroboravit pietatem

5praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum commiserunt

6nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae et contempserunt timorem Dei

7dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti

8incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiae

9nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare

10Ezechihel qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubin

11nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias

12et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis

13quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israhel

14et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna

15et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras

16nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra

17et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi

18et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt

19Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam