academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 5

5

1noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis

2non sequaris concupiscentiam cordis

3et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit

4ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor

5de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum

6et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur

7misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius

8non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem

9subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te

10noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae

11non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua

12esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae

13esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum

14si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris

15honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius

16non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris

17super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia

18iustifica pusillo et magno similiter