academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 51

51

1ORATIO IESU FILII SIRACH

Confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum

2confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi

3et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor

4et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus paratis ad escam

5de manibus quaerentium animam meam et de portis tribulationis quae circumdederunt me

6a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum aestuatus

7de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta

8laudavit usque ad mortem anima mea Dominum

9et vita mea adpropinquans erat infero deorsum

10circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat

11memoratus sum misericordiae tuae Domine et operationis tuae quae a saeculo sunt

12quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus gentium

13exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecatus sum

14invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio

15laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in confessioneexaudita est oratio mea

16liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo

17propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen Domini

18cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam palam in oratione mea

19ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam praecox uva

20laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a iuventute mea investigabam eam

21inclinavi modice aurem meam et excepi illam

22multam inveni in me ipso sapientiam multum profeci in ea

23dans mihi sapientiam dabo gloriam

24consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et non confundor

25conluctata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum

26manus meas extendi in altum et insapientia eius luxi

27animam meam direxi ad illam et in agnitione inveni eam

28possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non derelinquar

29venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea possidebo bonam possessionem

30dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum

31adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum disciplinae

32quid adhuc retardatis et quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer

33aperui os meum et locutus sum conparate vobis sine argento

34et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam

35videte oculis vestris quoniam modice laboravi et inveni mihi multam requiem

36adsumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea

37laetetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius

38operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo