academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 52

52

1et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit

2Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum

3qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde

4servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste

5et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel

6verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo

7et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David

8quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra

9si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi

10et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te

11ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum

12et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto

13et exaudias in loco habitationis de caelo et exaudias et propitius sis si peccaverit vir iuxta te

EXPLICIT LIBER IESU FILII SIRACH