academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 6

6

1noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis

2non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam

3et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo

4anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum

5verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat

6multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille

7si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi

8est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis

9et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit

10est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis

11amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget

12si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se unianimem habebis amicitiam bonam

13ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende

14amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum

15amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius

16amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum

17qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius

18fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam

19quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius

20in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius

21quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors

22quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum

23sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei

24audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum

25inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum collum

26subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis eius

27in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius

28investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam

29in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem

30et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriae

31decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris

32stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi

33fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris

34et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris

35in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te

36et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus

37cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi