academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 7

7

1noli facere mala et non te adprehendent

2discede ab iniquo et deficient mala abs te

3non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum

4noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris

5non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens

6noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua

7non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in populum

8neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis

9noli esse pusillanimis in anima tua

10exorare et facere elemosynam non despicias

11ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea

12non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus

13noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias

14noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non bona

15noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione

16non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam

17non te reputes in multitudine indisciplinatorum

18memento irae quoniam non tardabit

19humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes

20noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris

21noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum

22non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam

23servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum

24pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te

25filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum

26filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas

27trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam

28mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde

29honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris

30memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi

31in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica

32in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas

33honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis

34da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis

35datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum

36et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et benedictio tua

37gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam

38non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula

39non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis

40in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis