academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • LIBER IESU FILII SIRACH (SIRACH)
  • Sir 8

8

1non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius

2non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi

3multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit

4non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna

5non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur

6ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem

7ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt

8noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire

9ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare

10ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella

11non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis

12quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum

13non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum

14ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo

15noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe

16non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita

17non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat

18cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries

19cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te

20cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent

21coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet

22non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi