academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • EPISTULA AD EPHESIOS (EPHESER/EPHESIANS)
  • Eph 1

INCIPIT AD EPHESIOS

1

1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu

2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo

4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate

5qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae

6in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto

7in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius

8quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia

9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo

10in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso

11in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae

12ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo

13in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto

14qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius

15propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos

16non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis

17ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius

18inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis

19et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius

20quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus

21supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro

22et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae

23quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur