academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • EPISTULA AD PHILIPPENSES (PHILIPPER/PHILIPPIANS)
  • Phil 1

INCIPIT AD PHILIPPENSES

1

1Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis

2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

3gratias ago Deo meo in omni memoria vestri

4semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens

5super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc

6confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu

7sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse

8testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu

9et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu

10ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi

11repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei

12scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii

13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus

14et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui

15quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant

16quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum

17quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis

18quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo

19scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi

20secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem

21mihi enim vivere Christus est et mori lucrum

22quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro

23coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius

24permanere autem in carne magis necessarium est propter vos

25et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei

26ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos

27tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii

28et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo

29quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini

30eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me