academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • EPISTULA AD TIMOTHEUM I (1TIMOTHEUS/1TIMOTHY)
  • 1.Tim 1

INCIPIT AD TIMOTHEUM I

1

1Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae

2Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro

3sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent

4neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide

5finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta

6a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium

7volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant

8scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur

9sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis

10fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur

11quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi

12gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio

13qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate

14superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu

15fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum

16sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam

17regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen

18hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam

19habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt

20ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare