academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • EPISTULA IACOBI (JAKOBUS/JAMES)
  • Jak 1

INCIPIT EPISTULA IACOBI

1

1Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem

2omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis

3scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur

4patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes

5si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei

6postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur

7non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino

8vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis

9glorietur autem frater humilis in exaltatione sua

10dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit

11exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet

12beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se

13nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat

14unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus

15dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem

16nolite itaque errare fratres mei dilectissimi

17omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

18voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius

19scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram

20ira enim viri iustitiam Dei non operatur

21propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras

22estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos

23quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo

24consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit

25qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit

26si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio

27religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo