55

1VICTORI PRO COLUMBA MUTA EO QUOD PROCUL ABIERIT DAVID HUMILIS ET SIMPLEX QUANDO TENUERUNT EUM PALESTINI IN GETH

2Miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me

3conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime

4quacumque die territus fuero ego in te confidam

5in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi

6tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum

7congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam

8quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus

9secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua

10tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es

11in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi

12in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi

13quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium