• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • VERBA DIERUM (1CHRONIK/1CHRONICLES)
  • 1.Chr 25

25

1igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes

2de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem

3porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum

4Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth

5omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres

6universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman

7fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo

8miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus

9egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim

10tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim

11quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim

12quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim

13sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim

14septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim

15octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim

16nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim

17decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim

18undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim

19duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim

20tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim

21quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim

22quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim

23sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim

24septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim

25octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim

26nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim

27vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim

28vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim

29vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim

30vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim

31vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim