• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 10,1

10

1VICTORI DAVID

2In Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis

3quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde

4quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est

5Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum

6Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius

7pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum

8quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum