• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 104

104

1ALLELUIA

Confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius

2canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius

3exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

4quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter

5recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius

6semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

7ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

8recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes

9quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac

10et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum

11dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

12cum essent viri pauci modici et advenae in ea

13et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum

14non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

15nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere

16et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit

17misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph

18adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius

19usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum

20misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum

21posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua

22ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret

23et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham

24et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius

25convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius

26misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi

27posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham

28misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius

29commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

30ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum

31dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum

32dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum

33et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum

34dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus

35et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum

36et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum

37et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

38laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos

39expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte

40petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos

41aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina

42quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo

43et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos

44et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt

45ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent ALLELUIA