• Share on Facebook
  • Twitter verse
  • PSALMI IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS (PSALTER/PSALMS)
  • Ps 108

108

1PRO VICTORIA DAVID CANTICUM

2Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est

3locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra

4pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam

5et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea

6constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius

7cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum

8fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter

9sint filii eius pupilli et uxor eius vidua

10instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis

11scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius

12non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius

13fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius

14redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur

15sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum

16eo quod non est recordatus facere misericordiam

17et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret

18et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius

19sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur

20haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam

21tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me

22quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus

23quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta

24genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo

25et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum

26adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam

27et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam

28maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur

29induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua

30confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum

31quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius